Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 17

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


17. epitaphium Iuliae de Ponte

Praeclari illa equitis coniux, quem Carolus altis

      Ornavit Quintus promeritum titulis,

Iulia Francisci Spilimbergi nobilis uxor.

      Cui de Ponte genus, Principe Ponte obiens,

5

Defleta hic Spolium liquit, coelumque petivit.

      Quamvis illa absit, sis venerans tumulum.