6. ad Rufilium qui post malorum persecutiones
tandem voti compos sacris initiatus fuit
Rufuli venerande, licet non summa moneta
Iam caput abrasum teneat, moneatque sacrum te,
Impediat vestis nec longitudine gressum,
Omnia quae venient, et plus veneraberis ipsis:
5
Quid tibi Iadra est visa? Quid et Crete? Mare?
Quid tibi remigium? Ad remos quid iure coacti?
Omnia vidisti praesens, Catus, alter Vlysses.
Non infecta, precor, sint nostrae pabula linguae
Suspicione, quibus tua nunc depascitur duris.
10
Nam cui vis credam, si non tibi? Quis melius quam
Tu scis? Dixisti te propter verba malorum,
Propterque invidiam ventosa per aequora vectum,
Compede et astrictam tonso pepulisse carinam.
O sors, o lingua infames, o fama maligna.
15
Fama volans passim totum compleverat Orbem
Te Dominum infamasse tuum non vera loquendo;
Quin quoque: sed sileo. Pedices meritoque tulisse.
Hoc ego non credam, dicat si verus Apollo.