Gian Domenico Cancianini odes 4, 6

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


6. in obitum perillustrissimi
d. Erasmo Valvasoni ode sexta

Plenus funere quo feror?

Plenum morte nova quo atrox,

Et tristis me agitat furor?

Insanire volo, et mori

5

In luctu atque doloribus,

Heu ille, heu, patriae pater,

Nostrum praesidium et decus,

Vates inclytus occidit.

Ille Erasmus, ego, sub hoc

10

Vasto et marmore, proh dolor.

Vivo parce lapis mihi.

Vivo et sentio mortuus.

Est in me pro anima dolor

Amisi, heu, capitis mei.

15

Hoc sum sensibilis, sine

Sed nunc sum capite, heu, meo.

Sed nunc sum nihil,

Prater tristitiam feram.