Gian Domenico Cancianini odes 4, 2

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


2. ad Veronam ode secunda

Talem esse quis putaverit

Verona te, ni viderit?

Quis protinus te non amat,

Et patriam non elegit?

5

Amoena praeter coeteras

Vrbes, et antiquissima,

Puro salubris aere,

Cunctis abundans artibus,

Scatensque rebus omnibus,

10

Nec non decoratissima

Viis, foris, palatiis,

Templis, theatris, arcubus,

Thermis lacuque et flumine,

Armis corusca et literis,

15

Viris et inclytissima,

Munimine et fortissima,

Qua nuda splendet Veritas,

Fidesque et vera charitas,

Et Aequitas et Gratiae,

20

Consortiumque Coelitum:

Es una vere? At nomina

Mutare tempus est tua.

Romana iamque suscipe,

Et Valerona persones

25

Antistite hoc santissimo.