18. ad Henricum Politianum ode decima octava
Mi triplex tantum facit annus, ut non
Lustra sint sex continue peracta.
Prodi in lucem dominante mensium
Principe Iano,
5
Mater hinc nomen, pater indiditque,
Forte ne credas mihi perperam esse
Inditum Iani, dominique nomen,
Pollitiane.
Verba, quae dico magis obstupenda,
10
Crede, sunt his, quae audieras in urbe
Bergomi ob Ianos celebri per orbem, et
Callida dicta.
Sed ferus sciron, malus et procrustes,
Cerberus vellem potiusque dici,
15
Ipse quin Orcus (mea mens ita est) quam
Nomine Ianus.
Iam meos ortus bene noscis aevum
Nomina, et causas agendum sobrine,
Me vocans, clama; secet aut secundum
20
Aethera nomen.