7. gaudia nobis non esse perpetua,
et mortem nulla demum potissima ope vitari posse,
ode septima
Quem nam sic facilis perdere Mors viros
Heroen querulis non sine honoribus
Isto claudit in antro?
Qui sic flebiliter gemunt,
5
Spretis mundiciis? Pro superum fidem:
Mutantur Superi, si liceat loqui.
Tu nunc aurea sentis,
Tu nunc ferrea Numina.
Ah quantum miseri denique sunt, quibus
10
Intentata favent principio Noti,
Nigri flamina longo
Exemplo ut patet omnibus.
Ah, quencunque vocant Regna Proserpinae,
Illum non tabulae, non Paries sacer
15
Ostendit redivivum
Effugisse manus Deae.