Gian Domenico Cancianini odes 1, 1

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. perillustri domino Erasmo Valvasono tunc viventi
dedicatoria ode prima

Musae perpetuum et dulce decus meae

O Erasme bonis orte parentibus,

Claro, et nobilibus stemmate: sunt, quibus

Est in consiliis, ut sua dedicent

5

Tali scripta, viro, qui titulo satis

Obscuro decoris praenitat face.

Ipsos nos sequimur, nec minus Aedium

Structores etenim hi marmoreas struunt

Portas, quae arte nova, insignibus asperis

10

Convertant oculos praetereuntium

In laudem Artificisque, et Domus inclitae.

Huic Valvas operi, si placet, aureas

Valvasone tui nominis applico.

Tu Regum propriam, tuque poeticam

15

Frondem fronte geris, tu populos regis.

Tu doctum organica voce canis melos

Quod si, quam moderor, grata tibi est fides,

Nil ultra cupis: grata erit omnibus.