Tarquinia Molza carmina, 28

Reference basis text: B. Baldini, 1586

Editing of the digital edition: Michela Naccari


28. Ionnis Cargae ad Tarquiniam Molsam

Vnica divini soboles, et gloria Molsae,

      Phoebe tuas vires in sua vota vocat.

Sit languor procul ille rogat, quo carpitur, et quo

      Inficitur, miseris conficiturque modis.

5

Nec datur assuetos meditari pollicis ictus,

      Nec datur assuetos voce ciere sonos.

Carminis auctorem turpe est, citharaeque parentem

      Non cito Tarquiniae consuluisse suae.

Est et turpe deum, medicae qui praesidet arti,

10

      Formosae nullam ferre salutis opem:

Formosae facie, formosae corpore toto,

      Par queat ut natis omnibus ire Iovis.

Nam si qua invidia, est haec, quod generosa Virago

      Castalii intactas hauriat amnis aquas:

15

Audeat et cantu Aeoliae fidibusque puellae,

      Oreque Romano, carminibusque loqui:

Augeat et patriam, proavosque insignis honore,

      Fert sibi quem Thusci fluminis unda cliens.

Est decus hoc, o Poebe, tuum surgentis Alumnae

20

      Gloria, nam certe gloria tota tua est.

Divinum roseo dum fundit carmen ab ore

      Molsia, et argutum pectine pulsat ebur;

Dulcius in terris nihil est, quod mulceat aures

      Sive hominum mavis dicere, sive Deum.