Tarquinia Molza carmina, 18

Reference basis text: B. Baldini, 1586

Editing of the digital edition: Michela Naccari


18. eiusdem

Carmina Tarquiniae cultissima legerat Alcon,

      Iudice et hoc fuerat Lesbia docta minus.

Expressam tabula sed cum vidisset eburna,

      Sindari ad hanc dixit est tua forma nihil:

5

Immo ad Tarquiniam nihil haec respondit Aconteus;

      Si videas, supra dixeris ire Deas.