Tarquinia Molza carmina, 8

Reference basis text: B. Baldini, 1586

Editing of the digital edition: Michela Naccari


8. eiusdem

Si decus egregium formae, si lumina, vultus,

      Et vera expressos arte videre cupis,

Aspice, quot nimio mortales urat amore,

      Aspice, quam teneat pallidus ora color:

5

Tarquiniae hic oculos, hic formam agnoscere possis,

      Nulla potest fieri hac verior effigies.