Tarquinia Molza carmina, 4

Reference basis text: B. Baldini, 1586

Editing of the digital edition: Michela Naccari


4. Ioannis Iurii ms.

Tarquiniae exoptas formam si fingere Pictor,

      Nulla suis penitus pars vacet ut numeris;

Scintillas vibrent vultus, et lumina flammas,

      Pectoris et iaciant undique summa faces.

5

Nam dum corda hominum sancto urit, et uritur igne,

      Tota ardor, tota est flammea, tota et amor.