Riccardo Luisini carmina, 241

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


241. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum
dominum suum colendissimum

Nunc viget in terris summo pax cara Tonanti,

      Detrusis rixis, copia et hic Cereris,

Iuliadum modo, lance aequa, ius dicitur oris,

      Desertis viduis fertur et auxilium,

5

Praeside te felix igitur ter Iulia tellus,

      Fuscarene, audit quem pater usque poli.

Fortunate heros, Venetum lux magna parentum,

      Qui bene sic Vtinum, Iuliadasque regis,

Te Fuscarenum mea passim musa vocari

10

      Miratur, lucem cum tua lux superet.

At Fuscarenus, ni fallor, dicere, non quod

      Sis fuscus, fusca sed quia nocte micas.

Iure igitur laeta urbs Vtini, nam lucidus urbem

      Felicem hanc reddis, cunctaque fusca fugas.

15

Lucifer est ausus, dira comitante caterva

      Immensum contra bella movere Deum,

Hunc Michael, sancto coetu stipatus Olympo

      Detrusit, socios et simul ense feros.

Tunc rex aetherius fidis iucunda ministris

20

      Oscula, et his meritis praemia digna dedit.

Sic Michael praeses tibi maximus, optimus orbis

      Conditor, haud dubites, munera multa dabit,

Tu quoque nam superas hunc contra tela ferentes,

      Eicis immunes imperioque tuo.

25

Fortunati ambo, quibus hostes vincere fas est

      Spernentes hominum, caelicolumque Patrem.