Riccardo Luisini carmina, 227

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


227. in obitum Marci Zeni praetoris Vtini
et patriae Foriiulii praestantissimi

Aeternum supera verbum descendit ab aula,

      Quin colit hanc, nam sunt omnia plena Dei.

Tum cito concipitur corpus vi spiritus almi,

      Mirum alvo et puro sanguine virgineo,

5

Angelicam non ut naturam liberet, at nos,

      Atque hominem factum virgo Maria parit.

Hic Deus in terris patitur comitatus ab illis,

      Quos vocat et mira hic edocet atque facit,

Domine et hic cruci geminos affigitur inter

10

      Latrones, moriens et necat ille necem,

Tum virtute sua surgens ascendit ad astra,

      Quae numquam summus liquerat ante Deus.

Hic semper miseris quaerit succurrere nobis,

      Largitur libens gaudia magna piis,

15

Hinc quoque iam Marcum Zenum, quo iustior alter

      Non fuit ac melior, sidera ad alta vocat,

Sic Marcus generis, natis et coniuge et imis

      Desertis terris et patria atque opibus,

Praeturaque Vtini fulgentia tendit ad astra,

20

      Vt summi inspiciat lumina clara Dei.

Ergo procul lacrimae, nam Marcus sidera vivit

      Ac tenet immensi regna beata poli.