Riccardo Luisini carmina, 217

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


217. a Tritonio abate

Antoni, periere, abbas clarissime, tecum

      Ingenium, mores, eloquium et pietas,

Sol caput hinc fusca nitidum ferrugine texit,

      Aeternam noctem Iuliadaeque timent.

5

Te Deus indignum terrarum noverat orbe,

      Hinc tibi donavit regna beata poli.

Fortunate abbas, cui talia fecit Olympus

      Ocia, nos miseri, quos ferus hostis agit.

Iuliadae, nunquid celebrem ploratis alumnum?

10

      Extinctus non est, parcite iam lacrimis,

Quin felix vivit caelo Tritonius abbas,

      Ante obitum nemo quo penetrare potest.

Conditus hoc tumulo pius est Tritonius abbas

      Maxima qui Patriae lux fuit atque decus.

15

Plorat maesta domus, lugent tristesque sodales,

      Vrbsque Vtini heu tanti funera acerba viri.

Marmoreo hoc tumulo Tritonius ille quiescit

      Quem coluit celebrem sic pia Roma diu,

Hunc admirata est quoque clarum mater alumnum

20

      Ingenium, mores propter, et eloquium.

Tritoni, haud potuit fera mors te vincere, at illa

      A te (invecta licet) nunc superata gemit,

Nam tuus aetherias penetravit spiritus auras

      Et tua fama divum clara per ora volat.

25

Hoc situs est tumulo celebris Tritonius abbas,

      Cuius fama volat docta per ora virum,

Tantum summa potest virtus, quam discite vos, o

      Fortia qui vultis frangere tela necis,

Nempe Scythae miseri, sed terque quaterque beati

30

      Christicolae: hos etenim regna superna manent,

Tartarei ast illos horrores, saevaque Averni

      Supplicia, Eumenidum vipereaeque comae.

Ergo suos omni defunctos tempore plorent

      Turcae, at Christicolas non ita flere decet,

35

Lux igitur patriae, cum iam Tritonius abbas

      Sublatus fuerit sidera ad alta poli,

Nulli flere licet, sed lumina clara videntem

      Orare, ut prece nos sublevet usque sua.