Riccardo Luisini carmina, 210

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


210. ad excelentissimum Nussium
doctorem litterarum humanarum

Smirna, Rhodos, Colophon, Salamin, Chios, Argos, Athene,

      Captum oculis vatem percoluere senem,

Sed quae laetatur celebri Verona Catullo,

      Mantua et altiloquo clara Marone suo,

5

Scipio dilexit Romae, lux unica, alumnos

      Parnasi, his Caesar magnaque dona dedit.

Quid memorem Heroas alios, qui semper poetas

      Insignes aliis praeposuere viris?

At, mihi si linguae centum, sint oraque centum,

10

      Non essem cuntos dinumerare potis,

Non latuit veteres, quod carmina marmora vincunt

      Et quod laudati versibus haud pereunt,

Marmora sternuntur quod tempore, fulmine caeli,

      Flumine seu rapido, quin et ab hoste fero.

15

Hinc Macedo ad tumulum dum rex pervenit Achillis

      Invicti celebrem, sic ait illacrimans:

"Fortunate, tubam cui tam reperire canoram,

      Atque adeo vatem fas fuit altisonum,

Quid mirum est igitur si tu, qui carmina pangis,

20

      Carior es cunctis, atque anima, atque oculis,

Cuius tantum homines intus nunc praeterit omnes,

      Ante alios quantum Pegasus ibat equos.

Te quia ferre iuvat Luisinus lucida ad astra,

      Dicuntur grates, docte poeta, tibi.

25

Felix urbs, Natiso liquidis quam interluit undis,

      Ab te, qui mores, dogmata et alma doces,

Qui turpe et vitium loca Tartara trudere ad ima,

      Tollere virtutem sidera ad alta soles,

Et quoque nunc felix, quod continet ossa Boiane,

30

      Quae faciunt miris corpora sana modis,

Ede precor, quae descripsisti carmina, Nussi,

      Sit magis ut servi cognita vita Dei,

Et rex laudetur Superum qui diligit omnes,

      Qui nunc immemores sunt patris aetherei.

35

Iamque vale et iuvenes celestia perge docere,

      Nam praeceptores regna superna manent.