Riccardo Luisini carmina, 193

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


193. in obitum Francisci Barbari

Parcere quid nulli curat, sic Parca vocatur,

Fertur ita et bellum, quod nullo est tempore bellum,

Barbarus et dictus sic, quod non Barbarus hic est,

Barbariemque omnem patriae quod depulit oris,

5

Viderat Omnipotens cui sunt praesentia cuncta,

Praesulis insignes actus clarosque futuros,

Hinc equidem passim voluit sic dicier illum;

Pastorem hunc celebrem plorat pia mater Vtina,

Hoc quamvis superi summo laetentur Olympo.

10

Sumite vos, vates, plectra aurea, plectra sonora,

Et canite unanimes praestantia praesulis acta,

Praesule digni estis, vobis quoque dignior ille.

Barbarus aetherius praesul dum carperet auras,

Vsque Deum coluit, profuit ac miseris,

15

Hinc Deus ad caeli meritis pro meritis auras

Hunc vocat, ut tribuat praemia magna sibi.

Pastoris celebris vestigia clara sequatur

Quisque sui ut moriens sidera celsa petat;

Nullus avarus erit, nullusque superbus Olympo

20

Non iracundus, Veneris non turpis amator,

Desidiosus erit procul et ferus invidus omnis,

Denique nullus erit, proprium qui diilgit alvum.

Quilibet haec vestram fugiat nunc crimina, caelum

Vt referetur ei, cum mors prostraverit illum,

25

Haec docuit moriens antistes Barbarus almus,

Vrbs Vtini hunc plorat, superum quo curia gaudet.