Riccardo Luisini carmina, 136

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


136. ad Philomelam

Quid, Philomela, gemis? Docto cur corde querelas

      Effundis maestas nec requiescere amas?

Te nitidos miror lacrimando condere soles

      Atque etiam intactum, tergeminamque Deam,

5

Tu fles perfidiam Terei? Scelerataque facta

      Occurrunt? Genio teque vacare vetant?

Dic Philomela, meis nam te considere in hortis

      Cerno equidem et tristes fundere ab ore modos.

Crudelis Philomela, dedis non ulla roganti

10

      Responsa et summas negligis ipsa preces?

Sed parco, auditum tibi nam dolor abstulit altus

      Nec sinit amiculas haec penetrare tuas.

Num sitiens Philomela petes hunc anxia fontem

      Qui virides hortos et loca amoena rigat?

15

Num vero esuriens poteris nostra horrea adire,

      Haec quae nunc milio post te onerata iacent?

Lautas fugitare dapes scio et optima vina,

      Frugalem nullis illecebrisve capi,

Tuum etiam, si forte voles expellere luctum

20

      Pallentem, fiet copia larga tibi:

Quae mea dicuntur esse, haec tua tecta puta,

      Quasque intus retinent divitias et opes.

Vera loquor, fruere his, dulcem invitaque sororem

      Quae sedulo quaerit nunc vagabunda domum.

25

Sunt etiam huc famulae, currus, geminique iugales,

      Qui vestros animos exhilarare queant.

Nil audis, Philomela, tuo sed pectore voces

      Lugubres pergis promere et alte queri.

Heu quid agam? An te conveniam graviterque dolentem

30

      Colloquar et soler, huc placideque traham?

At vereor, cum me miserum prospexeris, inde

      Statim abeas laqueos insidiasque timens.

Dii, facite, haec ut nos expectet avicula, nostram

      Nec pavitans faciem deserat ista loca.

35

Nunc equidem accedam tacito pede, voceque blanda

      Fabor, ne umbrosis devolet arboribus.

O me felicem, illa nihil quem sensit euntem

      Iam mollem emitto, femineumque sonum.

Quid luges, Philomela, animae pars altera nostrae?

40

      Hinc descende precor, tectaque ad ista veni!

Eheu quid volui misero mihi, defugit illa,

      Et iam languidulis vannit ex oculis,

Nil artes profuere, Notus mea dicta voravit,

      Profudi rigidis semina littoribus.

45

Scilicet hoc mereor, qui sum conatus habere

      Lusciniam in tectis, quae fugit usque viros.