Riccardo Luisini carmina, 122

Testo base di riferimento: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


122. in obitum Euripidis

An quisquam putat esse deis mortalia curae

      Et placida innocuos cernere mente viros?

Ecce cothurnati vatis pia membra Molossi

      Dentibus ut captam dissecuere feram.

5

Crudeles superi, crudelis tu quoque magno

      Nata Dimante uberis rege et amata Soli,

Quam nihil insontem puduit conscindere vatem

      Quem propter volitas docta per ora virum.

Quid tibi? Et immeritis iacio mala iurgia divis?

10

      Tergeminae hoc Parcae num statuere nefas?

Tantane censemus voluisse piacula mortem?

      Criminane obicimus ista, Diana, tibi?

Dicite, Pierides, quibus omnia noscere fas est,

      Horrendae fuerit quis pia causa necis.

15

Invidia attribuit multos ut sensit honores

      Euripidi, et summos hunc celebrare viros;

Extemplo Emathiam properans accessit ad urbem

      Ac triplices mira convenit arte viros,

Orat Anaxagorae veterem deperdere alumnum,

20

      Atque velint canibus dilaniare suis.

Illi acreis dicto citius paravere Molossos

      Ac subito vatem diripuere pium.

Sic miser occumbens iucundam linquere lucem

      Cogitur, infernos et penetrare lacus.

25

Heu tali non digne obitu, venerande poeta,

      Sicne es ab infanda proditus invidia?

Phoebe pater, lacerum iam miserate poetam

      Confode hanc calamis terque quaterque tuis.