Bargeo carmina 4, 15

Testo base di riferimento: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


15. AD IO. BAPTISTAM MINVTVLVM

Quod libros mihi, quos habere avebam,

Huc Minutule miseris ab usque

Vrbe ista celeberrima et beata,

Quam suis, ubi confluunt in unum

5

Ararque et Rhodanus rapax, fluentis

Alluunt, ago gratias libensque

Illud polliceor professus unum,

Me daturum operam, ut tui labores,

Tua haec munera liberalitasque

10

Haud prorsus male iudicentur a te

Esse in me posita. Id quod assequemur

Si non te pariter remunerando,

At certe tibi gratiam hanc habendo

Magnam et perpetuam. Neque hercle quicquam est,

15

Quod a me magis expetas vel optes.

Nam tu quod bene promereris et quod

Benigne facis, illud et perennis

Et iugis potius bonos in omnes

Tui signum animi est et instituti,

20

Quam obscuri indicium malique quaestus.

Sed si mi tamen offeratur umquam

Vlla occasio, si qua sit facultas,

Vt possim tibi gratiam referre,

Ingratissimus arguar, nisi omni

25

Conatu efficiam, ut videre possis

Id me non magis ore praedicare,

Quod olim tibi debeam, libentem,

Quam quod iam semel ipse dedicarim,

Et prae me tulerim novae et perenni

30

Debere alterius benignitati,

Re persolvere debitum fatentem.

 

(F)\\<16>[AD F(F)RANCISCVM VINTHAM](F)

Vintha, quem dubium est diserta plusne

Musa diligat, an Minerva iuris

35

Custos atque amet haec, ut illa: namque

Nec sollertior esse acutiorque

Quisquam te potis, aequiorve legum,

Quas et Romulus optimusque Cosmus

Tulerunt Latioque Hetruriaeque,

40

Dum patefacis abditos recessus

Nodosque haud faciles resolvis, in quos

Severus solet incidisse iudex.

Nec rursus facit eruditus ullus,

Vllus Aonidumque Apollinisque

45

Alumnus vetus, et perennis undae

Cultor Pieriae undique expolitus

Magis carmen amabile et venustum,

Nos una unanimes tui sodales,

Bargaeus fidibus sciens Latinis,

50

Si non mirifice, ac perinde ut ille,

Qui multum coluit diuque Musas,

Et Graias simul et simul Latinas,

Ac Ciofius utriusque iuris

Interpres bonus omniumque cultor

55

Doctrinae optimus elegantioris,

Plurimum tibi gratulamur ambo,

Quod aevo bene consulens futuro

Et praesenti etiam, tuos labores

In lucem edideris; neque inde uterque

60

Grates non agimus, quod in libellis

Tuis fecerit ipse mentionem

Nostri honorificam illiusque testem,

Quo nos afficis, indicemque amoris.

Quod si quid quoque praeter actionem

65

Possumus, bone Vintha, gratiarum

Praestare, aut opera, aut benigniore

Voluntate animi, illud et futurum

Apud nos tibi, et esse sic paratum

Scito, ut nil habeas, quod hic vel istic

70

Sit paratius expeditiusque.