Anonimo genovese carmina, 5

5. Iudex

Debito in propria debet persona citari

(Quod si non fecerit, erit excusatio nulla),

Presidis in sede, uel alius nobilis ede.

Que reprobentur ibi non debent certamina scribi,

5

Vt quod debetur iuris libramine detur.

Eius qui petitur propria persona citetur:

Si non sic agitur, non ipse citatus habetur.