Bargeo carmina 3, 15

Testo base di riferimento: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


15. AD M. TVLLIVM BEROIVM

Quicumque veram te quietem persequi,

Diserte Beroi, putat,

Vnumque te miratus, uno in te stupet,

Haud errat is, me iudice.

5

Neque hercle dico hoc ipse, quod parentibus

Virtute claris, et loco,

Et civitate pervetusta sis satus;

Divesque opibus et copiis

Tuae beatus incolas sedes domus,

10

Solumque dulce patriae,

Felicitatis plurimum tibi haec licet

Afferre non ulli negent;

Sed quod subacti dotibus pulcherrimis

Ornatus ingenii colis

15

Musas ab urbe procul et ab negotiis

Vitae molestioribus;

Canisque laetus fertilis ruris bona,

Et quae sequatur singulas

Horas voluptas, quoque fallamus modo,

20

Si nos quid urit turbidos.

Nec, Vere cum soluta nix Favoniis

Lapsus adauget fluminum,

Non dicis, almae vitis ut propagines

Tenerrimique palmites

25

Superne gemmas turgidas trudant suas,

Vt induant sylvae comas,

Arbusta florem, molle gramen pascua,

Quod mox petulcae tondeant

Morsu capellae, dum per asperos vepres

30

Lascivientes gestiunt;

Vt rore dulci, ut uvidis herbis oves

Pastae revertantur domum,

Agnisque, clausos mane quos reliquerant,

Distenta portent ubera.

35

Quin pertinaces addis, ut cantus die

Noctuque Aedon integret,

Dum voce rura, voce mulcet aethera,

Totumque iam flammis dolet

Novis peruri pectus et medullulas

40

Amoris aestu liquier.

Quos haurientes auribus questus, vagas

Ducunt choreas cum suis

Mixtae puellae amantibus sub ilice

Densa, vel ulmo sub cava,

45

Afflantque passim mutuae mentem omnium

Et ossa pervadunt faces:

Faces iugalis illices Cupidinis

Castoque amori praeviae.

Quid? quae canenti praestat uni non iners

50

Aestas tibi solatia?

Sive arva aduncae dentibus falcis metis,

Seu tu maniplos alligas,

Spicisve grana discutis flaventibus,

Alteve iacta ventilas;

55

Seu cum meridiatus exis vespere

Et aspicis laetos greges

Cubare villae limen ad notum suae

Ervoque praepingues boves;

Vel cum celebras luce festa ludicrum

60

In gratiam viciniae,

Solvisque dulce praemium victoribus,

Quod quisque se dignum ferat;

Atque inde cum se torridus fregit calor,

Aut amne proximo lavis,

65

Lymphaque temperata te refrigeras

Salubribusque balneis;

Aut conticentem suscitas musam lyra,

Fidesque contentas moves

Nervisque molle carmen aptas, suaviter

70

Quod accinant puellulae.

Iam vero ad illas quisquis oculos verterit

Suos, tibi quas exhibet

Autumnus uvas vite ab alta pendulas,

Et poma, quae carpas manu,

75

Fervensque mustum, quod cavo exceptum lacu

Pressos reponas in cados;

Quisquis per agros et vepreta viderit

Vrgere te semel feras

Atque impedire retibus densissimis

80

Viscoque deceptas aves,

Vere beatum, Marce Tulli, te putet,

His qui fruare commodis

Et ruri et ipsa in urbe, dum complecteris

Vitae latentis singulas

85

Laudes venusto persecutus carmine,

Quod in futurum dulcibus

Nymphis dicatum (si qua vatibus fides)

Non ulla delebit dies.