Bargeo carmina 3, 14

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


14. AD MARIVM COLVMNAM

Olim volucres, cum solebant a metu

Nos inter ire liberae

Formidinisque prorsus expertes malae

Habere sic commercia,

5

Vt interessent omnium celebribus

Mortalium conventibus,

Coorta derepente tristis extitit

Rerum omnium penuria.

In qua misellis cum nihil plane foret,

10

Quo pellerent diram famem,

Essentque terris clausa cunctis horrea

Agrique contecti nive,

In concionem prodiere, quomodum

Rebus pararent perditis.

15

Ibique dictis commodum sententiis,

In hanc itum est ab omnibus:

Vti volucres singulae pennas sibi

Alis ab ipsis vellerent,

Et inde vestem texerent multiplicem.

20

Quae, cum coloribus foret

Distincta pulchris, illico potentibus

Venumdaretur regibus;

Ac mox coacta publice pecunia

Emptis redirent frugibus.

25

Id ergo tota ut approbavit concio,

Pennas volucres vellere,

Quas inter omneis ducerent pulcherrimas,

Vnumque conferre in locum.

Dehinc, beatae veste confecta, suas

30

Quaeque aestimare plurimi

Sibique soli plaudere, asserens fore,

Vt vestis ob suas modo

Pennas placeret utque earum nomine

Divenderetur optime.

35

Primumque res successit haud multo secus,

Atque antea putaverant.

Sed mox, ut illas alteras pennas semel

Pennae voraces alitis,

Quae saevientis est ministra fulminis,

40

Mixtas vorarunt (et quidem,

Vt fabulantur, indidit vim Iupiter

Cum primum ab Idae vallibus

Tulere regis filium) sed ut tamen

Pennas vorarunt caeteras,

45

Contempta vestis ipsa, despicatui est

Pictura ducta textilis.

At rursus illae, nesciae videlicet

Quid accidisset, alteram,

Quaestus lucrique spe futuri, credulae

50

Cum mox venirent venditum

Secumque mirarentur esse neminem,

Qui vel levem pecuniam

Ibi occupare vellet, haec petentibus

Silentii causam novi,

55

Respondit ipsis unus ex emptoribus:

"Abite fallaces aves,

Vobisque habete vestra mercimonia

Vnaque pennas putridas.

Quod si quid exportare posthac forsitan

60

Ex hisce vultis nundinis,

Pennis reversae ferte textam stragulam,

Quae permanere in posterum,

Aliis cito pereuntibus pennis, diu

Superstites ipsae solent".

65

Sic nos Columna debitas poenas tibi,

Phoebi Columna maximum

Decus, luemus e disertorum choro

Coetuque reiecti: tuis

Qui perpolitis forte nostros iunximus

70

Cum versibus versus malos,

Minuta vatum turba. Nec, fastidio

Pro nostro et insolentia,

(O, non ferendam tempore ullo audaciam

Poenaque plectendam gravi)

75

Vim sustinere posse desperavimus,

Mari, tuorum carminum;

Vim, quae perinde nostra devoraverit

Attriveritque carmina

Paucis diebus, ut vorari palumbae

80

Et atteri lamnae solent,

Quas, forte lima dum secantur, ilicet

Evanuisse cernimus.