8. AD ARNVM AMNEM
Pater beate fluminum liquentium,
Quotcumque Hetruriam rigant,
Iugique fluxu dissecant Tuscos agros
Pulsantque Tyrrhenum mare,
5
Nunc defluenti tardiores agmine,
Nunc acriores impetu:
Vale Arne multi et pervetusti nominis,
Quod nulla mutavit dies
Vmquam, nec ulla barbarorum incursio,
10
Nec vis iniqui sideris.
Seu te laboriosus olim filius
Iovis tonantis, ardua
Cum Faesularum condidisset moenia
Reversus orbe ab ultimo,
15
Sic nuncupavit, mutuatus nomen id
Arne ab sua Baeotiae;
Seu tu vocatus sic fuisti ab incolis,
Quos ipsamet produxerat
Hetrusca tellus quosque in ipsis finibus
20
Tibi educari videras:
Nam quod colonos esse credant Lydios
Docti putarunt fabulas.
Sed tu vel hic, vel ille malis dicier
Hetruscus an Baeotius,
25
An Lydus altae clara proles Omphales,
Ceu fama fert, et Atyos:
Vale beate fluminum pater, vale.
Hybernus et te Iupiter
Foecundet imbre sic, ut ire iam queas
30
Vni tibi simillimus,
Vtrinque ripas inter altas dum fluis
Aptis onustus alveis
Hucusque merces convehentibus suas,
Quae post in urbe veneant.
35
Vale Arne nunc. Salvere mox te iussero,
Pater beate fluminum,
Cum litterarum conticentibus scholis
Revertar huc celerrimus.
Me namque soles inter ardentissimos,
40
Quibus perusta exaruit
Hetrusca tellus omnis et frigentium
Aquae perennes fontium,
Refrigerasti temperatis fluxibus
Salubribusque balneis.
45
Ergo o beate fluminum pater vale,
Rursusque cum revenerit
Aestas, calores vix ferentem me bono
Refrigerato flumine.