7. AD BENEDICTVM VARCHIVM, IN OBITVM LVCAE MARTINI
Quales aerio e vertice montium
Amnes primum humili flumine defluunt
Radicesque suis imbribus arborum
Imas suaviter irrigant,
5
Ac mox propositum dum peragunt iter,
Paulatim innumeris fontibus alveum
Aucti, praecipites iam magis ac magis
Quercus funditus eruunt.
Qualisve Ismarius Thracia ab ultima
10
Primum flat Boreas lenis et aequoris
Vndae raucisono murmure perstrepunt
Ad primi vada littoris;
Maior dein hyemem concitat horridam
Incumbens pelago, nec prius impetum
15
Aurarum cohibet dura minantium,
Quam secum omnia verterit,
Quassasque ad scopulos impulerit rates
Saevo circumagens vortice turbinis
Syrtesque in medias urserit et rapax
20
Alto cinxerit aggere.
Varchi, sic lachrymas fundere suevimus,
Sic lenes gemitus, sic querimonias,
Si quid, quod miseri nolumus, accidit,
Sic suspiria primulum
25
Non alte petimus; postmodo quae suas
Vires concipiunt non secus ac leves
Scintillae silicis fomite in arido
Sensim incendia suscitant.
Luctum luctus alit, quando aditum semel
30
Moerori penitus qui patefecerit,
In moerore iacet perpetuo et malam
Auget tristitiam in dies,
Donec fractum animum sollicitudine
Victor praesidiis deiicit omnibus,
35
Nec se praeterea perditus erigit,
Nec carus moritur suis.
Ergo mollitiem hanc protinus abiice
Et finem numeris flebilioribus
Tandem impone. Tuos moestus ab aethere
40
Summo percipit auribus
Questus et lachrymas damnat amabiles,
Laetus Pierio qui prius audiit
Voces dulciloquas saepius et modos,
Quos cantu dare sueveras;
45
Atque odit querulae carmina tibiae,
Postquam in perpetuam lumina condidit
Noctem ille ingenii cultor et omnium
Virtutum specimen, tuus
Martinus, probitas cui parit et fides
50
Immortale decus, nomen et inclytum,
Quod nullo intereat tempore, dum poli
Pascent sidera vertices.