Bargeo carmina 3, 2

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


2. AD FRANCISCVM TOLETVM SOCIETATIS IESV

Pater Tolete, cuius admirabilis

Rerum omnium scientia

Vitaeque purae et absque labe sanctitas

Convertit in se totius

5

Aetatis oculos huius, ut quod valdius

Seorsum stupescant singuli

Simulque cuncti prorsus esse nil putent

Vnaque voce praedicent.

Nam nullus usquam vivit integerrimus,

10

Qui te sibi non praeferat,

Tuaeque comparatus innocentiae

Sese nocentem non vocet,

Libensque fassus id, quod est, vestigiis

Si rite inhaeserit tuis,

15

Non se beatum praeter omnes autumet

Speretque postmodum fore,

Vt mentium Coelestium patri Deo

Acceptior deserviat,

Vitamque felix degat unus undique

20

Bonis refertam maximis.

Nam quid necesse nunc referre pluribus,

O lux Iberae gloriae,

Doctorum ut omnis ordo te praestantibus

Ad astra laudibus ferat?

25

Vt tu tenebras intimas discusseris

Tuis libellis aureis

Tota ex Lycei porticu? in queis se diu

Inambulantes volucrant?

Vt ipsa Patrum scripta, quae divinitus

30

Dictavit ollis Spiritus

Superne missus, ipse sic illuxeris,

Vt Phoebus illucet diem?

Quid? cum remissis hinc et hinc, ut assolet,

Curis severioribus,

35

Musas revisis, non ne dulci carmine,

Quod pangis, omnes praeteris,

Quotcumque nostra protulere secula

Aequasque te prioribus?

Quid? cum diserte disputas de feriis

40

Et maximis negotiis

Statuque rerum publicarum, regibus

Consultatus a potentibus?

Eventa cuncta, cuncta, quae putaveris

Agenda, non vel Delphici

45

Sunt certiora oraculis Apollinis?

Quo tempore illa credidit

Aetas dari mortalibus certissima,

Nec fas haberi non rata?

Vt iure te mirentur omnes omnium

50

Mortalium decuriae

Colantque tamquam heroa quemdam maximum,

Et numen in terris novum.

Quos inter et me forte si locaveris

Benignus, o, quas gratias

55

Agam Parenti Coelitum, qui me reum

Huiusce voti fecerit?