Bargeo carmina 3, 1

Testo base di riferimento: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


1. AD IOANNEM MEDICEM COSMI MAGNI DVCIS HETRVRIAE F.

Cosmi progenies inclyta maximi,

Ioannes, decus et gloria Hetruriae,

In te quid celebret nostra potissimum

Anceps si dubitat Musa, nec invenit,

5

Quem finem statuat, quave ab origine

Primum exorsa canat tot bona, quae tibi

Concordi tribuunt numine Coelites;

Quid mirum? veterum namque se imagines,

Vnde ortum repetis, protinus offerunt:

10

Queis se supra alios Tuscia sustulit

Ad coelum et tetigit sidera vertice.

Mox fratres animum ad se rapiunt tui:

Quorum qui poterit dicere regias

Laudes, idem etiam quot mare fluctibus

15

Pertundat Zephyris littora flantibus

Atque aether rigidis quot micet ignibus

Percensere queat, dum patet undique.

Sed quorsum haec? quoniam non tua ducis haec,

Quae non prestiteris tutemet, et labor

20

In queis non aliquis se tuus efferat,

Laudari meritis possit uti suis.

Ergo non ego te, flos iuvenum, canam,

Quod forma egregii corporis atque opes

Et praestans veteris nobilitas domus

25

Reddant conspicuum, sed quod amabilis

Cunctis, das operam, nullus ut uspiam

Virtute anteeat, sive agiles equi

Armos collibuit frangere Thessali,

Seu torquere lacertis iaculum in feras,

30

Tractare aut manibus tela decentibus,

Aut nando tumidi fluminis alveum

Tranare et rapidis vincere cursibus

Eurique et Boreae flamina praepetis.

Atque haec forte aliquem si moveant parum,

35

Id certe moveat, quod potis abdere

Cum te in deliciarum illecebras fores,

Fortunae pariunt quas bona divitis,

Doctrinae in studiis pervigilaveris,

Musis et Clario gratus Apollini:

40

Sese munierit nullus ut artibus,

Dignis ingenuo pectore, pluribus.

Quare si mea, nunc quae tibi mittere

Ausus sum, veluti culta probaveris

Ipse unus, videar posse, beatus ut,

45

Monstrari digito praetereuntium.