carmina libraria Emanuel Maignan, perspectiva horaria libri quattuor, 2

Speculum solis

 

Auree Sol, tu cuncta tuo qui lumine lustras

Num quoque legisti descriptum adamante supremi

Hoc Iovis edictum sapiens dominabitur astris?

Hinc igitur Sapiens Prineps idemque senatus

5

Purpurei lux clara suas te accersit ad aedes;

Hinc manus et magni sapiens me industria cogit

Astronomi tanti votis servire patronis

Et nos ergo sofois par est parere duobus.