carmina libraria Christianus Longomontanus, astronomia Danica, 1

In opus Astronomicon Christiani Longomontani in Regia Dan. Academia Professoris, epigramma W. Festovii

 

Quantum orbis reliquias excellunt sidera partes,

Tantum aliis rerum a studiis ea cura recessit;

Corporibus mundi dominantur ut omnibus astra,

Astrorum cunctis sic alta peritia scitis.

5

Hac superare via magna et miranda professos

Te Christiane alios reliquis praestantior una

Vranie Musis raro heic tua dogmate sancit.

Ipsamet invidies invito hoc ore fatetur.