carmina libraria Hieronymus de Vallibus, Jesuida seu de passione Christi, 2

Epitaphium Salvatoris quod est fixum ad sacrum sepulchrum in Hierusalem

 

Sum deus ex aevo, carnem sumpsi sine naevo.

Plebs mea me ligno fixit, prodente maligno.

Aspice plasma meum qui transis ante sepulchrum,

Quo triduo iacui cum pro te passus obivi.

5

Quid pro me pateris, aut quae mihi grata rependis?

Sum Deus. Es pulvis, sed regnes si mihi servis.

Pro te passus ita, pro me tu prospera vita,

Pro te plagatus, pro me tu terge reatus.