carmina libraria Robertus Gaguinus, compendium super Francorum gestis, 1

Robertus Gaguinus ad divam virginem

 

Virgo concubitu nullo contacta virili

Quam puro veniens gravidam dedit aethere numen

Prae muliere omni prole et virtute beata

Per gnati mortem vitae regina precamur:

5

Da totiens passis humana pericula tuto

In portu fragilem remis appellere cymbam.

Littore quam primum sistemus mendra fideli

Sacri muneribus solvemus vota canentes.