carmina libraria Iohannes Antonius Campanus, opera, 2

Petri Sabini in nova Campani editionem decastichon

 

Perlege Campani numerosa volumina lector

Non otiosas paginas;

Nam proprii et pressi cultor sermonis ubique est

Priscis cedere nescius.

5

Gratia magna tibi referenda est FERNE MICHAEL

Quod ductu tuo prodeunt.

Sicut Maeonios versus Pisistratus olim

Haec undecumque colligis.

Ergo ut durat adhuc tanti pia fama Tyranni

10

Sic te posteritas colet.