carmina libraria Augustinus Moravus, dialogus in defensionem poetices, expl.

Explicit

Salvete o nimium celebres Aganippidos undae

Tuque novena cohors.

Salvete o nimium faciles vatesque sorores

Alma Iovis soboles.

5

Vos agitis placidos per amoena silentia cantus

Munere perpetuo.

Vos nutriunt teneris Poebi certamina nervis

Carmine blandidulo.

Efficite ut nitidos libemus parciter amnes

10

Fontibus Aoniis

Indeque festivis nugamue nos quoque pratis.

Lusibus ingenuis.