carmina libraria Fortunius Affaytatus, physicae ac astronomicae considerationes, 4

Idem ad eundem

 

Quid referam quam certa canam praesagia, quamque

Admiranda feras dubiis oracula rebus?

Tu superos aperis motus, quid menstrua luna;

Quid Sol admoneat nosti Solisque labores

5

Seu pugnat contra sublimes aetheris orbes

Seu nitidum caput infuscat ferrugine nigra

Terrorem mundo incutiens , Aegyptia sacra

Nemo te melius didicit simulacraque divum

Omnigenum tu rerum altas cognoscere causas

10

Fortuni potes atque ausis felicibus audes.

Ipsi etiam tibi caelicolae penetralia caeli

Per duros et inaccessos caecosque recessus

Ac velut immersos tenebris ac nocte sepultos

In lucem revocas rectoque in limine sistis.

15

Qua tendant gressus praetenta lampade monstras,

Admonitique tuo monitu meliora sequuntur.

Iam pandent tua luce palam monimenta quid alti

Vis animi praestet,, quid possit vivida virtus.