Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 130

130. in obitum Talerii Carbonis

Fortunam incusem, an divum crudelia fata?

O Valeri, o Carbo, frater, comes, unice amice,

Mors tua confuso eripuit mihi pectore mentem,

(Proh dolor) extinctum ut sensi te funere acerbo!

5

Quid moror exiguum hic animae? Cur frena doloris

Dentibus incassum rabidis durissima mando?

Hanc saltem licent propria vi rumpere vitam.

Ergo ego te nunquam? Sine me tumulatus in oris

Clauderis externis? Sine te sum vivus adempto?

10

Oscula non, glaciem superantia frigore, carpsi?

Non calida e gemino lacrymarum fonte mearum

Absidue manans tibi lavit lumina clausa?

Donare extremo potui te munere nullo?

Fortunam incluso ac Divum crudelia Fata.