Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 89

89. ad Saulium

Formandae furcae sint ut tria ligna necesse est.

Sauli, hoc quis nescit? Quin omnis magna duobus.

Atque uno struitur ligno, non pluribus. O quae

Furca hominum, si homines hi tres sunt, qui ratione

5

Longe semoti vivunt, nec legibus ullis,

Quique probos tantum pravi suspendere vellent.

Nomina non dicam, restent ne nomine vivi,

Cum illos mors raperit, quos mors quoque pessima abhorret,

Sed rapiet tandem, vita indignique peribunt.

10

Hos pingam verbis, atramentoque loquaci,

Quos statim agnosces. Non sic carbone figura

Diducta, illum oculis dat doctorem aspiciendum,

Qui se sic stulte volvit pingi, atque videri

Obscurum, hac vili contentus imagine sola:

15

Quo ostendit quam sit phanaticus ille cerebro.

Ad rem nunc redeo, quam liqui non sine causa,

Infero dum verba ad rem vel facentia multum!

Vnus, et en alter Stipes cum cornibus altis,

Truncus uterque malus, coeno infixus prope tantum,

20

Est quantum satis. Inter se sunt unus et idem.

Ast ea amicitia in perversis rebus habetur

Hi duo sunt imis, tetrisque parentibus orti;

Nam pater huius, et illius mercede fuere

Viventes foeda, spoliis taurorum, oviumque

25

Et servis illorum numis, qui vertere glebas

Sunt soliti assidue, peragrarunt compita cuncta.

Incipio. Primus geminas destrusit ad orcum

Impius immeritas uxores: nunc sibi frustra

Vdorem quaerit scortator publicus, et fur,

30

Proditor et tantus, quem appelles nomine Iudam.

Demisso est humero dextro, stat pallor in ore,

Contemnitque Deum, a multis est vulnera passus

Ob linguam, sola qua est Thraso laedere pollens,

Si modo ea laedit, verum sibi plus nocet ipsi.

35

Alter queis verbis signetur? Fronte serena,

Atque hilaris, si non premit, invidia, iraque menti

Sanguineus facie, facieque, et ventre rotundus,

Quam simulans, caveas dominis servire duobus,

Iste potest, habitat cum vivis cumque sepultis.

40

Defunctis cantat moeste, subridet, et una

Illis, qui vivunt: psalit quoque. Sed tamen omnes

Vellet viventes coecis mandare sepulchris,

Aeternisque auris rursus proferre sepultos,

Immensum ut caperet lucrum, sed quae de anima

45

Est illi sententia? Qualis Pitagorea,

Vel parvo distans: quin vivus transit in omnes.

Nam lanius fuit, et mercator, scriba, patronus,

Gramaticus, cantor, nunc plebis praesbiter. At quis?

Vinosus, lurco, nil coeli numina curans,

50

Legitimis genitor, nec non sine lege creatis:

Saepe suum ac ausus pugnis contundere patrem,

Tertius hos vitiis maior supereminet omnes,

Nobilis: idcirco transverse nobile lignum

Immineat, simul et iungat compagine summa

55

Erectos socios alte sua pondera habentes.

Dignus detur honos, et, quae est dignissima, torque.

Falsa est nobilitas, quam dicunt, sanguinis, illa

Vera est, quae est animi: virtus, atque inclyta honestas,

Quid virtutis habet, quid honesti, nobilitatis,

60

Scorta tenere duo infandis sibi sumptibus, atque

In senio extremo tam turpem ducere vitam,

Hoc patris officium rem sic consumere avitam?

Vendidit hic proprium, vendit nunc multa, reliquit

Quae sit testati (pia an impia?) cura nepotis.

65

Et tamen, oh, secum quando prandebat adulter,

Atque homicida, dapes voluisset corda nepotis.

Tali est ingenio. Ipse fatetur: combibo, mando

Cumque hoc, atque illo ac illorum viscera viva,

Queis cum sum mandens, inhio glutire malignus

70

Semper connivet. Diva est Coecilia testis,

Testis et ava Deae, quae fraus se pone latebat,

In me et consilium quale tui fecere nefandi,

Non tantum furca, at furca, et reus atque minis

Integer, et purus sceleris sed tutus ubique.