Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 88

88. ad Lamirum

Quo capiti pilus obtegitur, si pileus: ut non

Dicuntur quoque sic capitis tegumenta, Capellae?

Sunt, mihi qui dicant. Vxores istud olentis

Hirci nomen habet. Satis est. Hem, nonne Capellas

5

Delubris etiam appellant inclusa sacella!

Tanto mi ergo magis liceat, cum res petat ipsa,

Fingere in hoc casu nomen. Sunt pura Poetae

Haec propria. Affertur nunc Ludi tragedia pulchra.

Est illi titulus, spectator grate, Capella.

10

Audita unquam alias non sunt haec nomina scis cur?

Fabella est nova. Quid, si non sit scena, neque actus?

Hoc mage inauditum, ah ah. Comprime buccam,

Vt sileas, aut obturent tua edulia apertam.

O Lamire, o Lamire ex tot te luxoribus ager,

15

Te volo nunc unum; proponis ludere praestans

Nam solus varios ludos. Sed nempe Capellae

Ludus delectat nimium te. Detegis illum,

Hunc operis: maior capitis tui operta profani

Est autem pars. Scis quod plus mihi displicet? Istud

20

In templo fieri a te ludum. Respice iustum,

Respice. Disce Deum venerari, disce timere.

Viscera Iudaeo recolis ne dedisse Mariae?

Cumque cane hoc foedo tractim glutisse sacram rem!

Quae nullo pacto attinet ad te, linque capellam

25

Occidit, heu, quali cum natis morte Magistus;

Coementis structum sacris bis Melchius horti

Collapsum vidit murum, rursum ruiturum,

Ni sacros lapides cautus selegit ab illo.

At tibi quicquid habes, scis certus, corruet omne.

30

Hic ludus nisi pulchra, est saltem fabula vera.