Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 50

50. in funus Margaritae

Ipse igitur credar potuisse haud vincere nostra

      Arte hominem, tulerit ni mihi foemina opem.

Possum: sit quantum valeat vir fortis, et idem

      Callidus. Haec dicens Martigenam hostis adit

5

Hostis regnator tenebrarum, mortua regna

      Qui tenet, et vivis insidiatur atrox.

Inspirans fatum, heu, vicit. Sed tollere honorem

      Vxori, quam vir sustulit, haud potuit.