Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 86

86. ad pueros

Oh oh quot pueri, quid tantum est hic puerorum?

Infestum genus ut perstringit vocibus aures:

Atque etiam lapides iaciunt? O prava propago.

Heus tu, quod nomen tibi? Mi pauxillule dicas

5

En tibi parvule? Bursus. Quis tu parve vocaris?

Nolo. Dic: en prunum. Sum sobussus an et tu?

Ipse colubussus sum. Tu quis? Fare. Coiabus:

Impositum ac nomen cunctus est nempe Iacobi.

Si sic, nempe Iacobaria estis, facitisve.