Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 82

82. epitaphium hominis furacis

Hic primi magni, ast inversi, signa elementi.

Pone duo, et paria, et late distantia ab ipsis.

Transversasque duas coniungat linea ducta,

Litera longa notas mox ut suffulserit illas,

5

Aera pro tumulo meruit sic (scribe) sepultus.