Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 24

24. aliud

Altera bella inter coelestia Numina et ima

      Pugnata, Erasmus dum petit alta Poli.

Magnum certamen, pars sursum, parsque deorsum

      Concurrunt. Certant pro generosa anima

5

Luciferi rursus victi, Michaelis et arma

      Rursus victoris. Quae lyra digna sonet?

Nusquam est Angelidae digno qui carmine pangat,

      Vt pius Erasmus nullus in orbe viget.