Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 67

67. de nuptiis ill. d. Iosephi Partesta
Nai et Lucretiae Spil. Comatris

Consilio, atque armis, ceu stemmate clarus Ioseph

Alto in Nympharum vix luco retia tendit:

Lucrum habet et praedam qualem vos dicite Musae.

Foelix venator, foelix est sic quoque praeda.