Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 56

56. ad Alexand. Paul. soc. KAIRE inquit,
socero Paulino Cancianinus

Tollant se fluctus, conspirent undique venti,

Et nostram exagitent, iactent in saxaque puppim

Naufraga sub Coelo quod sit pice nigrius atra,

O Senio venerande pater, virtuteque multum,

5

Nunquam clamabo auxilium a Gloneo Panopaeae;

Sim potius Mergis et monstris esca marinis,

Cuncta pati potius, Fortunae damna paratus.

Aspice hirundo utrum, an sim de statione cucullus

Fortuna arridet; nam nostri nunc sumus; hoc est,

10

In nostra patria et nido sat mente quieta

Nec contra Genium et morem non querere, ut ante

Cogimur hauspicium, queis mors est ipsa, repulsa.

Trebatium laudo Mocenicis, nobilitate,

Vtraque et forma, de uxore est (scis) mihi sermo,

15

Quam duxit. Quid plus, haec si sol fertur Amoris?

Laudo te in primis rude iam donarit et in Vrbe.

Vtinea immunem, quod restat ducere, vitae.

Et laudo natos qui consuluere parenti,

Natos non strictos, sed largos erga parentem

20

Franciscum vero de hac re non laudo, quod ipse

Tam ingenuus, fidus, pura integritate redundans.

Ire velit, qua frons, fraus et scelera omnia regnant.

Eternum vive et quod amamus, dilige contra.

Nunc, cum Spilimbergi (haud vacui) nos scribimus vita,

25

Virginis a partu penderent, quinque si adessent,

Supra mille anni sexcentum in sydere Librae.