Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 4

4. ad Serenissimos Noricorum Principes,
Philippum et Ferminandum, Romam iter
Verona facientes MDXCIII

Clara Deum soboles, nati ad Diademata fratres,

      Fratres, ceu Pollux, Castor et ipse fuit:

Vos quanto expectet Romanus Tybris honore,

      Adventu exultans indicat ecce Athesis.

5

Ite magi duo, sed tantum pia corda gerentes,

      Summi ad Pontificis sistite vosque pedes.

Vos foelix astrum praecedit numine magno.

      Qui est Christus, vobis Regna superna dabit.