Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 46

46. Echo soluto pede descripta

Vrnam adeam? Deam? Ecce Echo.

Deam ista? Ira. Iraceam? Eam. Vt non

Dignus? Non dignus. At moralem. Talem.

Quam ego habet urna ista Deam? Thadeam.

5

Spilimbergiam illam iam est sine vita? Ita.

Heu exemplar erat Heroinarum harum ex-

Emplar. Sapientissima. Pientissima.

Digne qui personabit. Sonabit. tot

Laudes civis ius omnium dolores? Olores

10

Vrna cum ista Dea vale. Thadea vale.

Echo et tu. Et tu. Valeas. Eas.