Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 2

2. de Venetiis

Immotam fluctu spumosus sustinet Vrbem

Adria Magnificam, ceu mundum mobilis aer.

Vix credas cernens. Ponto se ad sydera late

Tollunt templa, arces, passimque palatium Regum,

5

Et procul advectae magna gravitate columnae.

Hic dulces populos Sanctusque piusque Senatus

Pace regit summa. Hic est rerum maximus ordo:

Iura, magistratus, leges, studiumque Minervae,

Et quicquid Venus, et quicquid Mars postulet acer,

10

Floret Relligio in primis, Astraeaque Virgo:

Omneis spargit opes, e pleno copia cornu.

Hanc ubi sic positam voluerunt aurea fata

Pondere librari proprio, non firmus ut Orbis

Ipsa sita est? Non cuncta etiam per secla manebit.

15

Corruet haec, quando labetur machina mundi.