Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 48

48. de se aegrotante

Impulerat febris deponere membra cubili

Languida; nuncque gelu, nuncque aestus me exagitabant

Essem ut perpetuo nuda umbra atque hostia Diti,

Qualis in aeriis, si quando montibus ornum

5

Hinc Aquilo hinc Notus insurgens vellere tentant,

Annis firmatam, et duratam robore multo:

Illa tremit, motatque comam spoliatam decore.

Sic ego iactabar lecto, non inde movebar:

Morsque minabatur capiti, falcemque tenebat.

10

Pulcra sub Auroram ter iuncto Cynthia cornu

Splendebat Terris, quando haec mihi visa fuere

In somnis, quae etiam potuerunt rumpere somnum

Cerno, ut qua vehitur carbo, fuligine nigram

Portari cistam longum et funebre feretrum.

15

Mortuus intus erat, iuvenes hunc praecedebant

Cantantes duo, vox sublimis, carmina vero

Sapphica, sed tantum ex his unum rite recordor.

Cessit Aegroto tibi dira Febris ...

Cessit et Aegroto febris mihi dira, soporque:

20

Mortuus et morbus tenuas seccessit in auras.

Sed tamen haec tristis semper terret imago.