Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 42

42. in adventum illustrissimi et reverendissimi
Marini Quirini Concordiae Episcopi cum Bonaverio
vicario per Sacerdote Villarum Manlinsii et Gryphi

Adriaci generosa maris, regumque propago

Magne heros, custos gregis, et speculator ovilis

Summi Pastoris, qualis quondam fuit ille,

Lumina qui centum vigilantia fronte gerebat,

5

Nostrarum regum columen, bona vera reportans,

Salve: optatus ades. Te a Manli nomine dictum,

Te et Gryphi rus, nocte; die, et nemora ista vocabant,

Queis praesum incertus, ni me tua gratia firmet.

En tibi se ut colles submittunt, prata supina

10

Assurgunt, en exultant hominesque feraeque.

Tantum ob diva tui praesentis numina gaudent.

Magna haec, laetitia, at maior; quin maxima fiat,

Sit, quando repetat Romanus Iuppiter astra.

Roma tibi, et Coelestia subdita Regna Quirino