Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 40

40. ad clarissimum Franciscum Fallerium

Te immensa gravitate virum, te Numen in orbe

Divinum veneror, pronus colo pene, et adoro.

Accessi versu, at tanto sub pondere pressus.

Nunc bene cognosco, quod non sum stellifer Atlas.

5

Fallor, Falleri, Frangor, Francisce, tuorum.

Agressus meritum laudes, et dicere facta.