Fert animus causas irarum dicere Divum
Nec non et clades, exitiumque hominum.
Diique Deaeque pedem praesentia numina, nobis
Ferte Poetarum, Trissine tuque simul
5
Praesidium, et decus es nostrum, cui docta Minerva
Aspirat, Phoebus, Pieridesque novem.
Ergo adsis nobis: nam nihil nostra inchoat altum
Te sine mens; vela et da pelago ipse volans.
Id nunc ingrediar: mecum decurre laborem
10
Vna, quo cursus sit mihi perfacilis.
Eia age rumpe moras, dum tempus postulat ambo
Curremus celeres aequora vasta maris.
Orbis Rectorem, ut despexit ab aethere summo
Quae in terris fierent, ingemuisse ferunt.
15
Nullum etenim facilem conspexerat ille probumque
Qui ius rectumque, et numina sancta colat.
Sanctaque promissi qui servet foedera lecti:
Fugit namque fides, atque pudicitia,
Iura et ubique tori violantur sancta iugalis.
20
Committunt vetiti crimen adulterii.
Vir struit insidias uxori, atque illa marito
Nec socer est tutus (proh scelus!) a Genero.
Vna cum Nato haud Genitor, seu Filius unam
Cum Genitore suo vult habitare domum.
25
Immo Patrem Nati interimunt, Natosque Parentes.
Mitius id genus haud est Diomedis equis.
Saepe etiam summa est inter discordia Fratres,
Et rixae, adiunctos dissociantque animos.
Mutuaque armati ii coeunt in vulnera saeva.
30
Dissidium, heu pietas!, quam fera bella parit?
Insultare malis solet hic, rebusque secundis
Ingemit, et laetis alterius queritur.
Haud secura quies quemquam similisque sopori
Detinet: at Martis proelia magna iuvant.
35
Quisque minatur, quisque odium ostentat, et iram
Suscipit ingentem, et ponere quisque negat.
At tegit illam sanguinei sub pectore cordis
Imbutam flammis, exitiique avidam.
Ora tument illa, fervescit sanguis, et hydro
40
Scintillant oculi Gorgoneo horridius.
Tandem omnis saevit, tantasque ardescit in iras
Vt timeat nullus sumere tela fera.
Saepe madet tellus multorum sanguine caedis:
Nam ferrum a nullo nunc revocat pietas.
45
Nobilitas a plebe cadit, cadit haec quoque ab illa
Vtraque sicque perit, cum utraque praefera sit.
Orbe in toto saevit Mars, lateque vagatur
Ensis, et in templis stat cruor, heu, tepidus.
Iam tellus omnis scelere est imbuta nefando;
50
E medio et virtus pellitur eximia,
Protinus arma Pelasga parant tunc, vincere aperte
Cuncti cum nequeant, insidiasque struunt.
Vivitur ex furto: nam clam repit omnia ubique
Qui bona iam effudit non bene parta sica.
55
Iam lucrum cuncti argenti cupidine caeci
Insana exercent a Superis vetitum.
Non sic poma cupit captare et flumina et undas
Tantalus, a labris quae fugiunt, sitiens,
Vt quaerit per montes atque cacumina summa
60
Pars hominum quaestus anxia perque mare.
Crescit et argenti, atque auri scelerata cupido,
Quam Tagus, aut Hebrus non satiare potest.
Pactolus haud illam, nec Lydia tota valeret,
Non clarus Ganges: crescit enim usque sitis.
65
Venalis populus(que), (nec) patrumque est curia tuta:
Auro, ah, maiestas nunc quoque victa iacet.
Nulla fides: auro pulsa est: venalia iura:
Nec quemquam terret tartareus Phlegethon.
Amissae perent nullo discrimine leges
70
Aequitas, et mores et pudor, atque decus
Contemptrix Superum est gens, quae periuria vendit
Nec timet irati fulmina diva Iovis.
Vltima paulatim contempta Astraea reliquit
Terras, atque arces ivit ad aethereas.
75
His Deus accensus secum haec ait: ocyus omnes
Dent poenas illas quas meruere pati.
Quare Coelicolas ille ad se convocat omnes,
Et coram iis solvit talibus ora modis:
In terris quoniam nullus sine crimine vivit,
80
Decrevi ipse homines perdere, et omne genus.
Cuncta prius tentavi: non sum passus Erinnym,
Quae necet afflatu cuncta creata suo,
Quaeque per immensum late populetur, et omnes
Fructus et segetes, poma, nucesque necet.
85
Quaeque Scytham tumidum stimulet, belloque potentem
Inferat Ausoniae bella nefanda meae.
Profuit at quid? nanque proterva existit ubique
Nec iam deponit corda ferocia gens.
Funditus est vulnus factum immedicabile: ferrea
90
Est opus, ut video, non leviore manu.
Cuncta refert Superis, quae in terris videbat ipse,
Quorum quisque favet faucibus atque animis.
Iam fatus fuerat Superum Pater atque hominum Rex,
Cum cuncti fundunt talia verba Deo:
95
O Pater Omnipotens, o nostri immensa Potestas,
O rerum summum perpetuumque bonum,
Quo tot conspicuis splendescit lucidus aether
Sideribus, stellis, luminibusque vagis,
Quo liquidum a spisso secretum est aere coelum,
100
Quo terra a fluidis dissociatur aquis,
Quo Coelum assiduo moto torquetur, et inde
Tempora coepta fluunt, annus et hora brevis.
Postquam miscerunt homines fanda atque nefanda;
De illis, quae sentis omnia quisque probat.
105
Firma igitur sententia stet tua sic, neque pro ausis
Abs te mutetur talibus, et scelere
Persolvant poenas dignas, qui iura fidemque
Servaverunt numquam, nec coluere Deos.
Debita praemia pro factis redde omnibus ipse,
110
Et doce iam, Superos spernere quid sit, eos.
Talia vix uno fuerant haec ore locuti,
Cum Pater Omnipotens talia dicta dedit:
Humanum ergo perdatur discrimine nullo
Omne genus, postquam sic placet omnibus hoc.
115
Id genus esse volo poenae: fera regnet Erinnys,
Afflatu illa senes, illa necet iuvenes.
Diraque cum morbis, quos non curare potest ars,
Exeat e stygiis tartareisque locis.
Mox ubi fatus erat, iam tentat perdere letho
120
Hunc hominem, atque illum dira et avara lues.
Sed primo Coelum texit caligine, terras
Spirarunt Austri, et flamine lethifero.
Deinde et Erinnys tartareis se se extulit undis,
Afflatu infecit quae loca cuncta suo.
125
Nunc late illa vagatur; magnae in moenibus Vrbis
Et dominatur; eam vincula nulla tenent.
Excipit incautos homines stygio illa veneno,
Quorum nunc passim corpora foeda iacent.
Languor habet nunc cuncta: viis errare videntur
130
Semianimes alii, et pars iacet in domibus.
Pugnat quisque medendi arte, ast auctoribus ipsis
Ipsa quidem nocet ars: ii quoque nam pereunt.
Quisquis adest illi proprior, qui languida membra
Vix trahit, hem illum mors eripit ante diem.
135
Desperant medici, desperat quisque saluti,
Se nullusque putat vivere posse diu.
Quare nunc cuncti fugiunt patriam atque Penates,
Funesti apparent ii, et sua cuique domus.
Hic natum genitor, genitorem filius, eheu,
140
Et matrem, hic uxor deserit atque virum.
Nil valet hic virtus; nil nobilitas sua cuique
Prodest: nanque omnes nunc pereunt ubique.
Maximus ingenio periit Gualdus Latiae ingens
Et decus, et linguae lampas et eloquii.
145
Noverat hic rerum causas, motusque polorum:
Noverat hic artes optimus ingenuas.
Norat et herbarum vires artemque medendi,
Quidquid homini noceat, quidque subinde iuvet.
Cum venit aeris hyems, frondes aestate tot altis
150
Arboribus minime praetereunte cadunt.
Quot pueros, heu, quotque senes, iuvenesque iuventa
Florente hic prima mors rapit atra manu.
Hem pereunt matres, pereunt blandaeque puellae,
Auspex cum nuptis pronuba obitque novis.
155
Nam periit summis clarisque parentibus orta
Iulia et ingenii dotibus egregia.
Huic Portaea domus virtute et tradidit armis
Insignis nomen, stemmatibusque suum.
Cessit ab hem auris haec secum nympha pudica
160
Perpetuae nomen virginitatis habens.
Septimum et decimum quae vix compleverat annos
Aetatis rupit cum fera Diva colos.
Formosa illa quidem fecisset prole parentem
Ni cecidisset adhuc, pulchra puella virum.
165
Nunc apud Elysios magna comitata caterva
Mollibus in pratis ocia longa trahit.
Proxima cui haeret similis iuvenilibus annis,
Moribus, et forma, quae meus ignis erat.
Aut Phoebi soror, aut certe.....................
170
Vna aut Nympharum sanguinis haec fuerat.
Has Ariadna docet molles agitare choreas
Atque leves docte ferre referre pedes.
Interdumque immota manens se volvere circum
Praecipit has illas turbinis in speciem
175
Hancque manu praendens sequitur, capit illa[m] relinquit
Hanc aliam inque vicem sic reliquae faciunt.
Complures cecidere aliae florentibus annis,
Insignes forma, moribus et genere.
Et quibus omne nefas placuit periere bonique
180
Hactenus heu rectum qui coluere vivi.
De quibus (est nobis quoniam breve tempus, et urget
Res) alias referam cum mihi tempus erit,
Sol prius occiduum rapido contingeret axe
Litus, et is roseis mane rediret equis,
185
Quam mea tot posset totidem comprehendere verbis
Lingua quot e medio quaequae dies rapiat.
Gens tandem omnis erat stygio iam afflata veneno,
Cum Superis coepit fundere quisque preces.
Quisque rogabat opem Divum cum munere ad aras:
190
Namque Deis etiam munera larga placent:
Vt precibus Superos, fulvo placaret et auro:
Accipit illa Deus munera fronte hilari.
Muneribus pressae gravibus gemuisse feruntur
Arae, onerique fere succubuisse gravi.
195
Iam pia facta haec ut vidit Regnator Olympi
Iratum posuit protinus ille animum
Tuncque ferunt coram Superis hac voce locutum,
Commotum precibus muneribusque hominum.
Quid facimus Superi? Immanis iam desinat ira,
200
Qua rapimur cuncti, desinat atque furor;
Nam genus humanum cerno traxisse ruinam
Ingentem, ac poenas persolvisse graves.
Sic erat effatus cum iis haec quoque subdidit ipse:
Quid erit o Superi si genus omne perit?
205
Quis faciet festis solennia sacra diebus?
Quisve pius nobis fundet ab ore preces?
Quippe sacerdotes pereunt, sacrique ministri
Quos pietas, rectus, fasque, fidesque iuvat.
Quique fidem sancti et genialis foedera lecti
210
Sanctius observant, hi quoque nunc pereunt.
Nunc pereunt Vates, pereunt nunc denique morum
Doctores sancti, doctaque turba cadit.
Non fuerit nostras in sacris aedibus ullus,
Qui laudes recitet talia voce movens:
215
Stelliferum Superi nutu qui volvitis orbem
Et regitis terras, astra, polos, maria
Quique animas rebus coniungitis, atque creatis
Vere tepente novo quicquid humus generat
Et quoque foecundum Coelo demittatis imbrem
220
Frugibus, ac vestra cuncta fovetis ope.
Aeternis celebrent pueri vos laudibus, atque
Vir, mulier grates omnis agat meritas.
Quas igitur pietate graves conspicimus Vrbes
Servemus cunctas et tuemur ope,
225
Ne genus amissum Nobis reparare sit arte
Coniugis et Pyrrhae et Deucalionis opus.
Qui nascentur erunt faciles mitesque probique,
Quique fidem, ius et Numina sancta colent.
Nam pia formoso pariter formosa marito
230
Iungetur, mira qui pietate nite[a]t.
Omnis servabit promissi foedera lecti,
Prolis et ingenuae fiet uterque Parens.
Et nati Natorum aeterna pace fruentur
Quique sequentur erunt ad fera bella rudes.
235
Nil, nisi pacificum et quod sit geniale iuvabit
Nullus et armati militis usus erit,
In rigidos nec tunc ferrum conflabitur enses,
Nec dabit horrendos Buccina rauca sonos.
Non vetiti quaestus, non auri insana cupido;
240
Rebus in alterius non vigil ullus erit,
Nec nobis exosa nimis periuria gens haec
Diliget, at canam praecipuamque fidem.
Insidiae, litesque malae, fraudesque, dolique
Tunc procul abfuerint, et genus omne mali
245
Pro quibus e Coelo Pietas Astraeaque virgo
In terris venient, atque Pudicitia
Nobilis ac Virtus victo dominabitur hoste
Qui late magnas sollicitabat opes
Et facunda cohors Musarum a vertice summo
250
Parnasi sacris vatibus affuerit,
Vt recitare queant renovati gaudia Mundi,
Et quibus exultet turba beata modis.
Tunc etenim nullus regnabit in orbe tyrannus
Arbitrio summum qui regat imperium
255
Nec servet decreta Patrum, legesque Solonis,
Aspera qui mollit iura Draconis atrox.
Sed pius arripiet moderandi frena Senatus
Splendida qui fulvi signa Leonis habet.
Barbara cui subdet domita cervice caput gens,
260
Ac totum excutiet quod feritatis habet
Et sanctas leges, et quae docuere vetusti,
Gens morata, viri, dogmata suscipiet
Nec quisquam simulacra colet, vanosve timebit,
Quos coluere diu saecula prisca, Deos,
265
Sed Nos quisque colet nostrumque fatebitur esse
Numen adorandum mente, fide, ac opere.
Haec ubi dicta dedit, tenuere silentia cuncti,
Postea solverunt talibus ora modis
Non erat hic totidem monitis, verbisque necessum;
270
Ast erat hoc paucis explicuisse satis
Nam tua sunt nobis obeunda, omnique remota
Iussa mora, et celeri perficienda pede.
Exigit hoc nostrum quoniam, mitissime Divum,
Officium, iussis nos ob[o] edire tuis.
275
Praecipe, si quid habes, nec nos mora longa tenebit,
Quin citius fiet quicquid agi cupias.
Vno Coelicolae fuerant haec ore locuti,
Talia cum dixit Iuppiter omnipotens.
Quis poterit vestrum humana sub imagine adire
280
Et ferre auxilium, quod perit, Italiae?
Immanemque procul terris espellere Erinnym?
Afflatu inficiat ne loca cuncta suo.
Quilibet e Superis onus hoc suscipere tentat,
Et cupit Italiae ferre rogatus opem.
285
Sed melior nemo, tali nec munere quisquam
Aptior est visus, quam Iove natus erat.
Namque manu morbos medica curare, sagitta
Et volucri Furias sollicitare potest.
Traditur huic igitur munus, quod fronte serena
290
Sumpsit, et arripuit non pede tardo iter
Confestimque secat Cyllenius aethera pennis,
Ad Venetamque oram labitur ille cito.
Humana, et regionem illam sub imagine lustrat,
Diram et cum morbis protinus inde fugat.
295
Postea languentes reficit medicamine sacro
Artus, moxque procul pellitur atra lues.
Gaudent se a letho ereptos cuncti atque puellae
Effusis saltant per sua colla comis.
Et Diis ingentes grates pro munere tanto
300
Persolvunt iuvenes pariter atque senes
Frondibus et festis exornant templa Deorum,
Fanaque odorato thure sacrata fragrant.
Innumerasque canunt laudes hymnosque Deorum
Quos olim sancti composuere Patres.
305
Iam procul ex Veneta saevam urbe fugarat Erinnym
Et Patavi virga, qui ab Iove missus erat.
Cum Vicetinam fugiens pervenit ad Vrbem,
Et letho coepit perdere cum populum.
Huc quoque venit Mercurius quem est Pleias enixa
310
Lucida, quo Diram pelleret hanc procul hinc.
At postquam alatis plantis tetigit Deus urbem,
Protinus inde pedem perceler ille refert.
Namque erat ille memor, quae divis verba vocatis
Vocibus his cunctis dixerat ipse Pater.
315
Servemus quaecumque nitet pietate, timetque
Gens Superos omnes, et foveamus ope.
Quot scelera invenit Cyllenius aliger, atque
Insidias quot ibi, vix numerare queo.
Hi valeant is dixit, ni nefas omne relinquant,
320
Insidias, fraudes, et genus omne mali?
Respicit haud illos Regnator magnus Olympi
Numina qui spernunt, quos iuvat omne nefas.
Et quamvis aliquis Superos in vota vocaret
Nil is proficeret si improbus esset adhuc.
325
Votis, aut precibus non Numina magna moventur
Cordibus at puris mente virumque pia.
Improbus ergo in cassum orat; nam obstruit aures
Rerum Opifex placidas, qui regit astra, Polos,
Tunc sunt esaudita Deis et vota precesque;
330
Mortales fulgent cum pietate, fide.
Quae o utinam per magnum orbem diffusa maneret
Totum numquam non inviolata ubique.
In cunctis et fulgeret pietatis imago,
Aeneam ut nos haec innocuos faceret.
335
Sacra, patremque humeris illi per tela ferenti
Per flammas; ignis tela dedere locum,
Vicetini igitur iam corda ferocia ponant
Ommittat fraudes quilibet, atque dolos.
Vnanimes omnes subeant in templa Deorum,
340
Imoque effundat pectore quisque preces.
Vrat et ad pia thura aras, et confera[n]t omnes
Divitibus plenas muneribus pateras.
Nam rediet missus Cyllenius ab Iove, tristis
Cocyti [in] sedem hinc quo Dea pulsa patet.
345
Sic et Atlantiades peragens mandata Parentis
Nos reduces cunctos servet et incolumes.