Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 8

8. ad suos sepultos

Dilecti cineres fratris, vos atque parentum,

Quos semper veneror, manes salvete sepulti:

Henrice, Bernardine, Lucretia, qui loquor hic, sum

Ianus Dominicus vester iam Cancianini,

5

Iam salvete iterum, et me hoc expectate sepulchro,

Foelices, quando est vobis bona vita peracta